633
THESAVRVS. 285
eorum uiscositas abierit. Tum destilla¬
bis & seruabis aquam. Deinde ex rapis
etiam minutatim concisis aquam elicies
in alembico. Vsus tempore accipe
primae aquę cochlear unum, secundae
quatuor, & tertiae quatuor, misce & ab¬
lue faciem, quae tamen prius abluta sit
aqua pura & abstersa.
Alia ad idem mirabilis. Accipe li¬
maces sine testis suis, & laua ut supra
dictum est. deinde salis (aliâs salis gem¬
mae) contriti unciam in uase uitreo spar¬
ges, & limaces superimpones. tum rur¬
sus salem alterum sparges, & limaces
superimpones, idque alternis facere per¬
ges donec tertia pars uasis impleatur.
Tunc affundes succi limonum tan¬
tum, ut supra salem & limaces duo¬
bus digitis excedat, & destillabis.
qua ista utêris ut suprà scriptum est.
Quòd si destillandi commoditas non fue¬
rit, simul omnia mixta insolabis uase
clauso, donec ungenti formam reci¬
piant, eóque utêris uesperi, ut alijs