633
314 EVONYMI
alijs minus. Est enim oleosus et pinguis
humor qui in mixtis inest, non aqueus
ille & facilis exiccatu, sed aereus qui
tiam calidus est. Vtrique enim elemento
sui generis humiditas est. Hunc liquo¬
rem in quibusdam ipsa natura separat,
non in plantis tantum per succos siue
liquores, opoùs Graeci dicunt: lachry¬
mas, gummi, resinas, elaeomeli: sed etiam
in corporibus inanimatis, ut in metal¬
licis pinguibus, sulfure, argentouiuo:
item in bituminum generibus diuersis,
naphtha, succino, ambra, & petrelęo,
cui nomen quòd è saxis effluat. Manife¬
stissimè uerò in animalibus, tum per
lias eorum partes, tum praecipuè adi¬
pes, medullas, sanguinem & in ijs quae
sanguine carent congenerem ei pinguem
aliquem humorem. Idem neque excre¬
mentis deest, alui, uesicae, sudori, melli,
ouis, &c. In solidis quidem tum anima
lium tum plantarum partibus, ijs prae¬
cipuè omnibus inesse uidetur, quae fi¬
bras seu uenas habent manifestas, per
quas