469
PRAEFATIO
Non deerunt, qui me nec veterum arcana cognouisse, nec suae
clamabunt, sibique mirificè de reconditis tabellis gratulabun¬
tur. Sed tu Lector scito, me tam lynceum esse nunquam vo¬
luisse, vt aliorum scrinia perspicerem, nec tam furtiuum, vt ipsis
inuitis inuolare, & rapere praeparationes tacitas concupisce¬
rem. Quando ita volunt, retineant sua arcana, modò sciant, so¬
lem non obscuratum iri, nec peius victurum mundum, etiam si
nec ipsi, nec arcana ipsorum vnquam in lucem proreperent.
Si vtamur fruamur praesentibus, quae manifesta sunt per viros
bonos DEO instigante facta, sat commodè aeuum quod su
perest, transigemus. Quid proderit, si tunc inueniantur illa
arcana primùm, cùm conflagrabit mundus? Cùm autores, vel
potius occultatores inter serpentes putrescent? Adeóne iniqui
sunt humanae societati? Tamne monstrosi partus, & prodigia
abortusque naturae, vt â qua prognati sunt, eam celebrare,
iuuareque nolint? Tamné inuident diuinae gloriae, vt quod
ipsis datum est, nolint concessum pluribus? Malè vtentur, in¬
quient, ingrati. At tu benè vtere, nec sepeli. Non occultan¬
dum ideo vinum & aurum erat, quia plaerique abusuri istis.
Vtinam illi qui Germanicis versionibus optima autorum
medicamenta delirè prostituunt imperitissimis, audacissimis¬
que nebulonibus, barbarum tonsoribus, mulierculis stultis,
& feci plebis, in hanc partem non tam licenter peccarent: in
maiore autoritate esset sacra Medicina.
Audies aliquando etiam in aduersam partem inclinan¬
tes, qui turpe iudicabunt arcana quaedam publicari tam mani¬
festis verbis. Imitandum esse Philosophos, qui rem manife¬
stam nominibus, modoque docendi occultarunt, filijsque do¬
ctrinae reliquerunt. Non opus est mihi aduersus hos respon¬
sione: arcani enim mihi nihil est: si quid est, DEVS patefecit
per disciplinam, artificesque praestantes, & experientiam. Et cur
vterer nominibus monstrosis, quae dum inuestigantur, & conie¬
cturis inquiruntur dubiis, plurium pariunt errorum lernam,
quam si liquidò fuissent exposita? Pyrapyrum quoddam habet
Zvvingerus, quod constet ex albo nihil passo, rubro, & nigro
vnctuoso. In his aenigmatis aliquis occupatior, solicitiorque,
quàm