633
THESAVRVS. 333
cet quo ex quibusuis aromatibus, quae
in aqua ardente macerata destillant do¬
nec aqua ardens separetur, & cum primum
coeperit fluere oleum, materia è cucur¬
bita exempta exprimit, &c. ut supra ex
Ryffio scriptum est: qui huius etiam olei
uires particulatim describit.
Oleum de nuce moschata quomodo
eliciatur, uide superius ubi in genere
tractauimus de destillatione oleorum
per descensum ex VIstadio. Oleum
de NVCE moschata & inuolucro eius
MACIS, eodem modo quo ex caryo¬
phyllis extrahitur, Ryffius, qui uires
triusque singulatim describit.
Anisi oleum extrahitur, (ut ex alijs
siccis quae in plantarum genere sunt,)
seminibus contritis optimo uino ma¬
ceratis, deinde paulatim per ascensum
destillatis, ita ut spiritus in alembico as¬
siduè refrigerentur, &c. & liquore po¬
stea circulato. Vires eius Ryffius enu¬
merat, nos omittimus ut & aliorum ferè
ubi nullus peculiaris effectus aquis &