346
EVONYMI
ad
hominis
staturam,
sine
ulla
materiae
calidae
additione,
&
satis
longo
tempo¬
re
relinquenda:
citius
tamen
resoluet
si
uitellos
ouorum
ad
duritiem
coctos
ad¬
dideris.
Sic
resoluta
gummi
oleum
red¬
dunt
turbidum,
quod
in
retorto
(ut
uo¬
cant)
destillatum
clarius
fiet
ac
purius.
Nam
omnia
gummi,
&
caphura
quoque,
cùm
pinguem
liquorem
album
conti¬
neant,
qui
per
destillationem
eis
detra¬
hitur,
facile
ignis
iniuriam
et
adustionis
uitium
sentiunt:
ut
licet
in
uasis
admo¬
dum
humilibus
destillentur,
liquor
ta¬
men
emanet
faeculentus,
crassus,
adu¬
stus,
&
odoris
ingrati,
cuius
usus
ne
ex¬
tra
quidem
corpus
placeret,
nedum
in
tra:
uiribus
quoque
non
ijsdem.
Sic
reso¬
lutam
materia
colabis
per
pannum
la¬
neum
aut
ex
pilis
contextum,
ut
quic¬
quid
inest
terrestre,
arenae
&
quisquilia¬
rum
separetur.
Deinde
quod
colatum
est
denuo
quot
uolueris
diebus
in
loco
mediocriter
calido
relinque,
postremò
destilla.
Sunt
autem
olea
huiusmodi
maximè