633
THESAVRVS. 353
aquae destillatione alius quidam nobis re¬
tulit. sed forte minus longa opus est, cum
non magna aquae copia destillatur.) Pos¬
set etia destillari in cucurbita uitrea lu¬
to incrustata, ut aqua fortis, eo modo
fortassis melior futura. Cinnamomi
ptimi triti, non cribatri libram, pone in¬
fundo uasis destillatorij cautè, ne pul¬
uis dissipetur aut lateribus adhaereat:
& mox sesquimensura aquę recentis af¬
fundes, et operculo imposito, et uase reci¬
piente subiecto, ignem ex carbonib. par¬
uum facies. Quae prima effluit aqua
crassiuscula est, ferè instar olei. curan¬
dum autem diligenter ut cum primum
color se mutauerit, uas recipies quoque
mutetur. Fluit autem aqua secunda al¬
bidior: tum rursus mutatur, alio quoque
uase excipienda, & sic deinceps donec
faeces emanent. Quartae mutationis
qua clarissima est: quę cunflauescere coe¬
perit, illico auferendum est operculum cum
canna, quòd res iam perfecta sit, &
mnis cinnamomi uirtus extracta. Hoc