633
360 EVONYMI
uitreum esse potest, ambitu non lutatum
modò sit paulò crassius. potest & me¬
tallicum. potest denique terreum esse, modò
sit uitratum: alioqui oleum id tenuissi¬
mum hâc illàc per uasis poros difflue¬
ret. multò minus, fouea intra terram pa¬
rietes terra figulari paratos habente
(quod Mes. imperabat) recipi tutò id
oleum possit. Adde quòd neque minus
uas terrae infodere est necesse, si uelut
area aliqua possis carbones & ligna su¬
stinere, quibus uas majus est circudan¬
dum, Haec Syluius.
Oleum FRAXININVM splenicos iu¬
uat, praeter id potest quae oleum iuniperi,
& eodem fit modo, Mesues. Vbi rur¬
sum Syluius, Id oleum hypochondrio
sinistro illitum, & potum, splenis obstru¬
ctiones potenter liberat, duritiamque
mollit ac digerit. Hoc oleum (inquit
Rogerius) arthritidem frigidam repri¬
mit, excoriatis cicatricem inducit: mor¬
pheam albam soluit, & denigrat eam.
Io. Manardus in Epistolis 16. 4. consu¬
lens