633
362 EVONYMI
modicum praestabis. Aquam etiam il¬
la bibitur mane & sero, per se uel cum
Syrupo sequente, etc. Andreas Matthęo¬
lus in libro de morbo Gallico.
Potest etiam, ut ex amico audiui, de¬
stillari guaiacum eo modo quo aqua
fortis: optimè quidem in fictili uase ui¬
trato quod igni resistat, qualia Haga¬
noae praesertim faciunt. Hoc oleum pro¬
dest articulorum uitijs ex Gallico mor¬
bo, si cum optima aqua ardente inun¬
gatur. JOleum ex ligno Guaiaco, &
potentius ex ligno sancto, ad morbi Hi¬
spanici dolores ac ulcera prodest, Syl¬
uius. Empiricus quidam aliquando
mihi retulit, non abijciendum esse hoc
lignum quamuis bis aut ter decoctum.
nam sic quoque adhuc oleum optimum
ex eo destillari.
Accipe ligna sicca hederae, & grana
& gummi si poteris habere. Frustatim
concisa ponantur inuas terreum perfo¬
ratum in fundo duob. uel tribus locis:
& tunc supponatur alia olla. Ponantur
in