633
382 EVONYMI
carpobalsami, nucis Indicae, sing. semun¬
cia. hyperici drachma (aliâs drachmae
duae.) Trita crassiusculè misceantur cum
quinque uncijs olei, & sescuncia terebin¬
thinae. In fine addantur grana quinque mo¬
schi, & tria ambrae, & uncia olei de late¬
ribus. Et destillentur ut supra. Eadem
quę balsamum praestat, & ubique ei sub¬
stitui potest. Hoc & Nic. Stokkerus ex
cellens in Germania medicus utebat,
sed sine terebinthina, si rectè eius descri¬
ptionem amicus ad me misit. Relinque¬
bat autem in infusione diebus decem
antequam exprimeret. expresso demum
moschum & ambram addebat cum
leo de lateribus, nec destillabat puto.
Descriptio superior habet in Luminari
maiore, ut & sequens Montagnanae.
Balsamum compositum Bartolemęi
Montagnanae ex Antidotarij eius capi¬
te primo quod est de unguentis. Tere¬
binthinae libra. Thuris albi unciae qua¬
tuor. baccarum lauri tantudem. Gum¬
mi elemi uncię sex. Mastiches, galangę,
caryo¬