633
386 EVONYMI
fero. Sic animum & naturam confortat,
& multis affectibus medetur. Praecipue
uerò prodest melancholicis, tristibus,
& quorum uires & membra languent,
ac si contusi & per uim debilitati essent.
Pro hecticis, admiscebis oleum rosatum
aut mastichinum, & unges spinam eo¬
rum apud balneum & sine balneo, Ha¬
ctenus Aponensis. Idem hanc com¬
positionem loco ueri opobalsami mi¬
scere suadet Theriacae, Mithridatio,
Diacurcumae, Aureae Alexandrinae.
Hoc oleo, inquit Epiphanius Empiri¬
cus, tanquam matre omnium remedio¬
rum ad omnes neruorum passiones
titur, nucham, dorsum & iuncturas bis
die illinendo. experimentis enim con¬
stat, praecipuè in materia frigida. Idem
in Balneo Mariae destillari iubet hoc
leum quod non probo.
Est & alia Gulielmi Placentini com¬
positio, quam reperio in Luminari ma¬
iori in Diacurcuna seu Diacrocu, huius
modi. R. Terebinthinae lib. 2. olei com¬
munis