633
THESAVRVS. 407
DE OLEIS EX METALLIS,
lateribus, gagate, succino.
Aquae & olea chymistarum indu¬
stria singulari secreta, maximarum
sunt uirium, & essentiae tam tenuis, ut
olei cuiusdam gutta fortuitò illapsa in
lectum, stragula eius multiplicia & cul¬
citras momento penetrârit, asseresque
fundum lecti sternentes usserit, Sylui¬
us. Videtur autem haec penetrandi uis
ad olea metallis extracta praecipuè per¬
tinere, quibus magis etiam urendi uis
inest.
Aceti destillati praecipuè usum esse
uideo pro extrahendis oleis de metal¬
lis, ut antimonio, plumbo, cerussa. Alij
alijs liquoribus acribus & calidissimis
ad id utuntur, ut lixiuio acri, aqua ar¬
dente, urina destillata, aqua forti.
Lullius canone quinto libri primi de
quinta essentia, cum docuisset extrahe¬
re quatuor elementa à plantis, subdit.
Et sic quoque facies cum metallis, prius