633
THESAVRVS. 409
aut mysi (seu uitriolo Rom.) arterijs et
cordis regioni illitum, hominem uene¬
no infectum, etiam acutissimo, & ta¬
ctu duntaxat occidente, seruare posse
existimo, Cardanus. Et mox, At post¬
quam in hos sermones incidimus, haud
ab re esse puto illud quaerere, quonam
pacto oleum parari possit, quod illitum
arterijs cogat uenenum extrudi uomi¬
tu aut purgatione, uel sudore, uel uri¬
na. Certum est metallicum esse oporte¬
re, quod ualidissimum esse debet. Vidi
ego quandoque tale, & solo pondere quod
esset metallicum hand dubiè coniecta¬
ui. Oportet & ex ueneni natura illud
esse. nam immodica caliditate, ut di¬
ctum est, delet prius conceptam ma¬
lam uim: & similitudine auocat exte¬
rius quod nocet, & contrarietate pel¬
lit. Oportet & discutientem illi non par¬
uam inesse uim, & rursus aduersus ue¬
nena ipsa contrarietatem quandam.
quae duo laseris succo conueniunt. Igit
quae propellere uenenum debent, oportet