633
416 EVONYMI
bitumen gagate multò uilius sit, & ui¬
ribus aut ijsdem aut ualidioribus, tentari
posset ex ipso oleum, quod largius fluet,
praesertim si recens est bitumen, cum ip¬
sum sit terrae uelut adeps, & olei uice
uratur accolis locus Asphaltitae & lo¬
corum aliorum bituminosorum. Deinde
an epilepsiam iuuare possit dubitat, cum
odore illo bituminis tetro epilepsiam
magis prodat. Mihi uerò uerisimile ui¬
deturiuuari ab eo epilepsiam attenuando,
digerendo, siccando, quasuires cum et
antea non ignauas obtineat, tùm multò
magis liquor eius destillatus haec prae¬
stat. Neque uerò ideo non iuuat hunc
morbum, quoniam eundem odoris eius hi¬
tuminosi suffitu prodi uerisimile sit, ut
myrrhae, galbani, & cornuum, ungularum
pelliumque caprae & hirci suffitu. Nam
& cornua & ungulas diuersorum ani¬
malium, aduersus hoc malum medici
usurpant, scobe eorum intra corpus da¬
ta. neque enim eadem ratio est si quid suf¬
fiatur, & si sumatur simpliciter. Sed his
de