633
428 EVONYMI
omnia haec olea uidentur in hoc solum
parari ut extra corpus adhibeantur.
go empiricos quosdam hodie esse audio
qui etiam intra corpus oleum quod¬
dam de sulfure propinent, aduersus co¬
mitiales praecipuè: & forsan id cuius
ignea substantia, ut Syluius meminit,
per aquam uitae accensam prius con¬
sumpta est, deinde per sublimationem
destillatum, tutius cęteris intra corpus
exhiberi posset.
Vitrioli oleum à chymistis pariter et
medicis expetitur, & tanquam res se¬
cretissima occultatur. Ego descriptio¬
nes aliquas ponam quas ab amicis acce¬
pi, uel in libris manuscriptis inueni. &
post caeteras efficacissimum quendam et
mihi cognitum huius olei modum declara¬
bo, quo Empiricus quidam apud nos ad
omne fermè genus morborum curandum
utebatur, & in multis quidem feliciter,
&c. Vitriolum in calcem rediges,
ut nosti, deinde aquam ardentem affun¬
des, ita ut modicè excedat, Tum aquam
ardentem