633
450 EVONYMI
quinto in uinum rubrum. Deinde haec
omnia impone in destillatorium et par¬
uo igne destilla: & serua. Incomparabi¬
lis enim eius facultas est. Prodest aduer¬
sus lepram, & omnes in facie maculas,
& nitorem iuuenilem faciei conciliat.
facit & uisus claritatem. Haec aliter le¬
ges in Additionibus in Breuiarium Ar¬
noldi de Villa noua I. 18.
DE AQVA FORTI ET
similibus.
Aquae forti similem quandam, ex
uitriolo, sale nitri & alumine de¬
stillatam paulo ante descripsimus, ad¬
uersus magnas uerrucas, &c. Sed et com¬
munis aqua fortis, & simplex oleum de
uitriolo, gutta immissa in uerrucam pri¬
us resectam, tollunt eam. cuius rei in me¬
ipso experientiam feci in uerruca sessi¬
li in extremo digito, cui nouacula rese¬
ctae guttam aquae fortis immisi: inde ta¬
men non statim, sed post aliquot septi¬
manas