469
ALCHEMIAE LIBER
PRIMVS
DE ENCHERIA.
CAPVT I.
Quid Alchemia.
ALCHEMIA est ars perficiendi magisteria, & essentias puras
è mistis separato corpore, extrahendi.
Quae duo officia, quia voce laborandi vulgò comprehen¬
duntur, euenit, vt etiam ars benè laborandi queat nominari,
aut segregationis puri ab impuro, per succi formam, & fusi¬
onis modum seu solutionis, ob partis huius excellentiam, vnde & nomen
arti natum iudicatur.
Exordium habet à natura, quam imitari industria primi studuerunt
artifices, idque maximè initio in succis mineralibus extrahendis è vena, & de¬
purandis, quo pacto ipsa natura pura puta metalla, & succos è mineris pro¬
fundit, vt etiam in die è venis suis extantes conspiciantur. Itaque olim in me¬
tallurgia plurimum valuit. Nunc medicinae ministrat potius, & non in mi¬
neralibus elaborar tantum, sed & animalibus & vegetabilibus, ad vsus huma¬
nos, & salutem defendendam, quanquam etiam ornamenta vitae conferat plurima.
(Primus inuentor eius creditur Tubalcain ille in sacris notus, quem Vulca¬
num nominant. Is enim primus in metallurgia, quae pars est Alchymiae, elaborasse
scribitur. In Aegypto eius celebrator extitit Hermes, seu Mercurius Trismegistus,
inuento transmutationis nobilis, à quo res quaedam artis adhuc nomen habent,
vt vas Hermetis seu pelicanus, aues Hermetis, sigillum Hermeticum, &c. Ita
apud Mesuen sunt pil. Hermetis hiera Hermetis, &c. Ab hoc etiam ars ipsa Her¬
metis nuncupatur, & intelligitur transmutatoria, quam praeceptis comprehendit
Gebrus Mauritanus. Ad medicinam eam accommodasse, & liquores stillatitios
fecisse leguntur primi Arabes & Persae. Vnde Auicenna à Sorsano dicitur Alchy¬
miae studuisse, ipseque nominatim facit mentionem corrigendae aquae per sublimationem
& destillationem. Hunc sequuntur Rhazes, Mesue, Bulcasis & alij, apud quos
Chymica multa reperiuntur: & nominatim Mesue Alchymistis tribuit etiam
leorum resolutorum confectionem. Nostro tempore eius fiducia Paracelsus sum¬
ma imis miscuit, & peculiarem factionem Paracelsistarum genuit. Vnde Para¬
celsia est monstrosa quadam iactantia, ex ruditate & scientia temeritateque confla¬
ta, miscens medicinam Alchemiae, & hinc omnes scientias peruertens.)
CAP.
c 2
Non defuis¬
se Iudaicae
genti notiti¬
am huius,
fortè indicio
est aqua il¬
la nardinae
preciosa quae
perfusus est
Saluator.