633
THESAVRVS. 453
non uritur. His igitur experimento ac¬
ceptis, uideamus cur aqua haec adeò po¬
tens euadat. nanque manifestum edocet
experimentum, sicciorem partem ui ignis
attenuatam, uim igneamac erodentem
accipere. Sed cur non ardet aqua sepa¬
rationis, ut ardens? Quia ardens cali¬
dior est ac tenuior, & minus sicca,
deo ardere potest, & egregiè calefa¬
cere, non tamen erodere. Illa uerò
rodere potest, non ardere, parumque ca¬
lefacere. Simili igitur ratione quod è¬
chalcantho oleum ui ignis excipitur,
cum siccissimam partem in humorem
uertat, acutissimum est, atque linguam
ut ignis ferit, Cardanus. Non est au¬
tem quòd aliquis putet, hunc liquo¬
rem ad aurifabros solum & chymistas
pertinere. Nam ad remedia humani
corporis quoque prodest.
Verru¬
cis prius sectis instillatur, ut supra dixi.
Sunt qui exiguum ligellum extremita¬
te in ipsum intincta, dentis cauitati im¬
mittant, quem sensu doloris priuare