633
460 EVONYMI
posse, &c. ut supra recitauimus, in tra¬
ctatione de uiribus liquorum destilla¬
torum in genere. Ego ut coniecturam
coniecturae addam, siue hos siue alios
lapides aut uitrum, cum succo parieta¬
riae destillarem.
Spiritum siue quintam essentiam be¬
rylli, chymistae quidam magnificant ad¬
uersus renum aut uesicae calculum.
DE SOLIDIS QVIBVSDAM.
ut argento viuo praecipitato, & eo¬
dem & arsenico sublimatis.
Adijciemus hîc solida quaedam me¬
dicamenta, quae & ipsa in uitreis
uasis ad ignem sublimantur aut exco¬
quuntur, & si ferè praeter institutum cum
de secretis tantum, id est separatis à sub¬
stantia crassiori liquoribus in hoc libro
agere propositum sit. Quoniam tamen
& pauca sunt hęc remedia, & subliman¬
tur (hoc est, similibus ut prędicti liquo¬
res instrumentis parantur,) et hactenus
ferè