633
THESAVRVS. 471
Mercurio crudo. hoc est, si uitrioli &
salis nitri tres librae fuerint, pone sex
uncias Mercurij. Postea permitte ut
qua cum suis spiritibus descendat in re¬
cipientem. Deinde omnia quae sunt in
recipiente euacua in cucurbitam mun¬
dam & lutatam: sub qua pone capellum
cùm recipiente, & iterum fac destilla¬
re. & cum aqua erit in recipiente, ite¬
rum pone in cucurbita in qua reman¬
sit Mercurius. Hoc repetes usque ad
Mercurij rubificatione. Deinde rube¬
factum Mercurium ablues aquis cor¬
dialibus, ut borraginis & melissae, & hu¬
iusmodi. Prius tamen ablues multoties
in aqua fontis uel putei destillata. Mer¬
curium sic praeparatum dabis aegrotis
intra corpus, hoc modo. Si corpus fue¬
rit robustissimum, da decem grana: me¬
diocri octo: debili, quinque. si pue¬
rile, diligenter considerabis quid fa¬
cto sit opus. Sed omnino miscebis eum
cum theriaca. sic dabis ei qui ueneno
infectus fuerit, hydrope, peste uel alia