633
THESAVRVS. 477
mini, dicebat oportere illum calcinari,
deinde sublimari: aut prius aquam uitę
optimam super eo in cucurbita posito
destillari, deinde sublimari, & aqua ui¬
tae sexies destillata rigari, siccarique.
Sal ut purior uel cibis uel remedijs
addatur, aquapermistus destillatur per
filtrum, & rursus ad aquae consumptio¬
nem decoquitur, Idem purgatus in cru¬
cibulo aurifabrorum magno igne liqua¬
tur & funditur. Sic liquatus miscetur
cum sale alcali, (aut eius loco felle ui¬
tri albo Enam & nigrum habetur quod
aliqui sagimen uitri uocant, alij zoza,
ut audio,) & sale gemmae. His tritis
tuntur pro chrysocolla, aut etiam chry¬
socollae partem admiscent. Sed mixtu¬
ra haec nimium acrimoniae habet, & ali¬
quid auri consumit. quare ad rudiora
tantum opera eam adhibent: ad subti¬
liora uerò borace solo utuntur. Sunt
qui boracem, salem communem fusum,
& salem alcali miscent, partibus aequa¬
libus, & in secretis habent pro borace,