633
THESAVRVS. 481
scat. quibus abiectis, pro eis alios flo¬
res suppone eadem ratione. & hoc to¬
ties repete (nam non una est ratio in om¬
nibus) donec amygdalae maximum con¬
traxerint odorem, inde illas torculari
subijcito. Oportet autem prius corti¬
ce nudare eas & paululum torrere. Hoc
modo plus contrahit uirium oleum, et
minus corruptioni obnoxium fit, quòd
succi (aquei) nihil in eo relinquatur.
Tertius modus destillatione fit, (de
quo supra dictum,) Cardanus.
Oleis plerisque ad ignem coquendis,
uini nonnihil additur: quo minus adu¬
stionem oleant, & ad eius consumptio¬
nem coquuntur. Sed flores & quae te¬
nuis substantiae sunt, praestat non co¬
qui in oleo, aut saltem non bullire in eo,
&c. Plus autem uini addendum est, si
multae sint species quae oleo miscentur
& diutius coquendae: ita ut aliquando
subduplum sit uinum ad oleum. Quae¬
dam in uino prius macerantur, deinde
succus expressus additur oleo, & simul