633
THESAVRVS. 483
tur. pipere enim longe uehementius est.
Apud nos (piper rubrum uocant, uul¬
aliqui non rectè siliquastrum) paucae
filiquae maturescunt, propter frigus
autumni praeproperum. Sed immatu¬
rae etiam siliquae in hypocaustis aliquot
diebus suspensae siccataeque, ad oleum
rectè addentur. Satis enim acrimo¬
niae habent: Quam in tota planta nul¬
lam esse usquam, cum & radicis fibrae
minimae & sine sapore sint, & folia cau¬
lisque insipida: in siliquis uerò tam excel¬
lentem, res digna admiratione est. Sunt
qui propter uehementem eius calo¬
rem uenenis ferè adnumerent, ut Car¬
danus: quod ego non laudo. Neque
gnem aliquis uenenatum dixerit, quan¬
tumcumque urat: cùm nullam praeterea
qualitatem uenenosam habeat. Capsi¬
ci quidem huius tum seminibus tum si
liquis etiam ipse sine noxa usus sum in
iusculis, sed perexigua quantitate.
E cerasorum nucleis oleum faciem ab¬
stergit, maculas & lentigines aufert: