633
THESAVRVS. 489
Audio aliquos non macerare in ui¬
no, sed ipsas per se nuces contusas calfa¬
ctasque exprimere. Ipse nuper hoc mo¬
do paraui optimum, à Gallo quodam
edoctus. Nucum moschatarum uncias
ferè quinque per noctem in uino cras¬
siuscule tritas posui in uase uitreo, ita
ut uinum mensura digiti emineret. Po¬
stridie hanc materiam in sacculo lin¬
teo inclusi, extremitate ligata ne possent
excidere. deinde filis passim obductis
constrinxi, ne possent simul in unum
ceruari. Sed in patella prius calfacien¬
da est materia, non nimium, sed quan¬
tùm adhuc tolerare digitus potest, atque
ita in sacculum transfusa mox obligan¬
da, exprimendaque est torculari ligneo
paruo, cum exiguo lacu ligneo fistulam
habente quae deorsum uergat, imposi¬
to sacculo, &c. Exprimitur autem ferè
octaua pars ponderis nucum, ita ut un¬
cia nucum drachmam olei reddat: si mo¬
do nuces succulentae satis fuerint. Lice¬
bit etiam denuo eandem materiam ca¬