633
THESAVRVS. 491
tiam aliquando uidere ferreum instru¬
mentum forcipis effigie, cuius ferramenta
duo extrema hemisphaerijs constabunt
cauis, ita ut compressa nuce moschatam
caperent, uel paulo minus, ut compressio¬
nis occasio esset. Haemisphaerium alterum
circiter quatuor aut quinque exiguis fo¬
raminibus partusum erat, ut oleum posset
effluere, ferramentis moderatè ignitis
conpressis. Inueni & hanc descriptio¬
nem in libro quodammanuscripto. R. nu¬
cis moschatę libras duas. Vini Maluati¬
ci uncias tres, quibus nuces moschatae
(crassiusculè nimirum tritę) rorentur. Adda¬
tur olei communis electi selibra. Mixta
omnia calidè in torculari exprimantur.
Sed noster modus, quem ipse exper¬
tus supra descripsi, prae caeteris mihi
placet.
Rosaceum oleum parandi plures sunt
modi. Fit autem uel cum oleo & ro¬
sis maturis, uel utrisque immaturis,
uel maturo altero, altero immaturo, &
sic quatuor sunt differentiae. Sunt qui