498
EVONYMI
apud
Furnerium
in
libro
Gallico
de
decoratione,
ubi
tartarum
ustum
&
cal¬
cinatum
quantum
duabus
manibus
capi¬
potest,
in
linteo
strictè
ligatum
uri
&
calcinari
iubet
in
camino
uitri,
calcis,
aut
laterum:
deinde
in
bona
copia
aquae
infundi
cùm
alumine
ad
magnitudinem
nucis,
&
multum
agitari,
deinde
cum
quieuerit
horis
uiginti
quatuor,
cola¬
tam
hanc
aquam
(eo
quod
in
linteo
re¬
manet,
abiecto)
in
patella
coques.
do¬
nec
nihil
quàm
alba
quędam
crusta
rema¬
neat,
(&c.
uidetur
hic
locus
mutilus.)
quam
(in
sacculo
suspensam)
prope
ter¬
ram,
intra
triduum
uidebis
conuersam
in
liquorem:
qui
aliquoties
colandus
est,
donec
clarus
euadat.
¶Sunt
qui
tartarum
calcinandum
in
olla
noua
ponant
in
figuli
fornace,
&
uasis
demum
omnibus
coctis
exi¬
mant.
Sed
melius
&
purius
calcinari
puto
in
cineribus
feruidis
seu
pruna,
ut
poma
assari
solent,
obruendo
etiam
prunis.
Satis
autem
ustum
fuerit,
quum
album