633
514 EVONYMI
calidi succum commendat, & sale humidi
fouer alibi utilissimum esse ait. Oportet
autem, ut ipse interpretatur, sacculum cum sa¬
le in aquam calidam imittere, & loco affe¬
cto calidum imponere, immittendo subin¬
de spatulam ferream ignitam in sacculum, dum
suploco dolente positus est, et aquam leui¬
ter aspergendo. itaque spatulas duas in pro¬
ptu habere opòrtet, ut dum altera spatu¬
la isacculum imittitur, altera igniatur. in
tetano ceruicis morbo (inquit Celsus)
opus est fomento humido et calido. Itaque
plerique calida multa ceruices subinde pro¬
fundunt. Id in praesentia leuat, sed opportu¬
niores neruos frigori reddit. quod utique
uitandum est. Vtilius igitur est cerato liquido pri¬
mum, ceruices perungere, deinde admouere
uesicas bubulas, uel utriculos oleo ca¬
lido repletos, uel ex farina calidum cata¬
plasma, uel piper rotundum cum fico contusum.
Vtilissimum tamen est humido sale fouere.
pud eundem mirabile fomentum ad dentem le¬
gimus. Mentastrum in peluim ponit, & aquam
affundit ut modicè emineat. deinde sili¬
ces