633
518 EVONYMI
to linteo imponunt parti affectae: prae¬
sertim ubi calefacere, siccare, discute¬
re, & ualidius extrahere opus est. Con¬
uenit partibus refrigeratis, & arthriti¬
cis cum artemisia tantum uel etiam chamae
malo: & uteri uitijs cum matricaria. Pote¬
rit autem hoc fomentum fieri cum duobus
uasis alternatim adplicandis. Celsus ali¬
cubi lanam sulfuratam, hoc est sulfuris
fumo imbutam partibus affectis circum
dariiubet. Huc referri possunt, quae¬
cumque recentiores. Fuchsius & alij, de fo¬
mentis, epithematis, embrochis, saccu¬
lis, & insessionibus scribunt. Graecis
aeonein significat desuper irrigare & su¬
perfundere, siue id fouendi gratiâ fiat,
nimirum cum calore: siue alia de causa.
Galenus ad scirrhos tollendos suffitum
pyritis lapidis aut molaris aceto perfu¬
si commendat.
Suffitus uarios ad morbum Gallicum,
qui omnes fiunt cum cinabrioquod fit
ex argento uiuo, aliqui etiam cum auri
pigmento & marchasita, &c. reperies
apud