633
THESAVRVS. 521
in olla terrea uitreata, aut aerea stannata,
uase tecto, aut parum aperto. Cùm uerò
pauca iam aqua superest, circa finem co¬
ctionis, rude leniter subinde agitabis,
ne succus aduratur, & eodem tempore
pro libra radicum ellebori, mastiches
tritae duas drachmas adijcies, nec desi¬
nes agitare, uel continuò, uel per breuis¬
sima interualla, donec omnino succus
iam satis densatus uideatur, id quod su¬
bito ferè continget. & quo minus adu¬
rat materia, quo propior fini & densati¬
oni est succus, minori igne urgebis.
nec te pigeat temporis. habebis enim
praestantissimum & exquisitum remedium
ad diuersos morbos, praecipuè melan¬
cholicos. Colore euadit ruffo obscuro
sapore amarissimo, cu acrimonia pene¬
trante, qualis asari & caryophyllorum est,
sed efficaciore, imò caustico ut gustanti
uideretur: reuera tamen causticus non
est, nimirum propter tenuitatem partium:
ut ipse experiri uolui. Datur ciceris ma¬
gnitudine hora una post coenam, in