633
526 EVONYMI
noctemque ex uini Cretici libr. 5. (erratum
librarij uidetur. nimia enim haec men¬
sura est) macerata, potenter expriman¬
tur. Huius expressionis drachmas tres,
pulueris pilularum fumariae, cochia¬
rum, aurearum, singulorum drach. duas
semis, simul subigas, inde permittas
xiccari. Porrò siccas e iterum in pul¬
uerem redactas, ex eodem uino Creti¬
co macerabis, ut supra, & hoc quater.
Catapotia autem singillatim sumenda
sunt drachmae pondere.
Succus hellebori noster composi¬
tus. Radicum ellebori nigri recenti¬
um incisarum libras duas, liquiritiae
rasae & conquassatae pistillo libram,
macera per noctem in aqua satis co¬
piosa. Postridie lento igne coque ad ses
quihoram, aut duas horas. defunde co¬
lando, & affunde aliam aquam tepi¬
dam. (quae in uase iuxta ignem in hunc
usum seruetur.) Hoc septies uel ampli¬
us repete. Tum abiectis radicibus
quam