633
THESAVRVS. 529
scrupulum unum. Sed haec progressu
temporis experiri melius licebit. Hoc
monuerim medicos parum exercita¬
tos, ne temere eo utantur, sed diligenti
consideratione adhibita. est enim uehe¬
mens remedium. Videtur & febri quar¬
tanae non amplius crudae, & alijs diuer¬
sis morbis magnis aut diuturnis conue¬
nire, & praecipuè scabiei ex bile atra.
Quartanario cuidam nuper quinque ca¬
tapotia cicerum magnitudine dedi, un¬
de ille magnam percepit angustiam, &
uomitu tantùm purgatus est, nihil de¬
iecit, neque leuatus est morbo. Causam in
hominis intemperantiam reijcio. Ipse
catapotijs duobus cicerum instar à coe¬
na sumptis, postridie non parum angu¬
stiae circa stomachum sensi, aliquoties
deieci, non uomui. Tutiùs dabitur ijs
qui satis carnosi uel obesi sunt, uentri¬
culo humido, & stomacho non exqui¬
siti sensus.