633
THESAVRVS. 539
dicamenta aliqua ad ignem coquuntur,
deinde colantur, &c. de quibus breui¬
tatis studio in praesentia nihil dicemus,
nisi quod admonebimus concisa aut
trita per aliquod tempus macerari pri¬
us debere, quae decoquenda sunt, in ua¬
se diligenter clauso. Ex uiridibus qui¬
dem plantis, gratior fit decoctio quàm
aridis: quamobrem arida contusa ma¬
cerataque diutius quàm recentia, colari
& exprimi possunt, deinde per se, uel
cum melle aut saccharo decoqui, &c.
Decoctio in aceto contra pestem.
Chelidonij maioris manipulos duos
cum herba & radicibus coques in ace¬
ti optimi libris quatuor semis, super
prunas, in olla uitreata cum opercu¬
lo cuius orae luto sint munitae, per ses¬
quihoram, ad tertiae partis consump¬
tionem. Deinde colatum acetum in phia¬
la uitrea repones: Huius tria cochlea¬
ria plena dabis correpto peste, & si
reuomuerit, iterum da, & sudorem