633
542 EVONYMI
DE VINIS FACTITIIS
& medicatis.
Postremò hîc quaedam de uinis fa¬
factitijs docebimus, non omnibus
tamen ex professo, quod prolixum fo¬
ret. Qui plura uinorum genera factitia,
eorumque compositiones & uires desi¬
derat, Dioscoridem adeat, & Aetium
libro ultimo, & Arnoldi Villanouani
librum de uinis. Vina medicata diuer¬
sis modis fiuntu. primò, decoquendo me¬
dicamenta cum musto, plerunque ad ter¬
tiae partis consumptionem, despuman¬
do interim, & colando postea. Sunt qui
uinum per se decoquut, alij donec ter¬
tia pars consumatur, alij multò minus:
deinde in sacculo medicamenta in eo
suspendunt crassiusculè contusa. Et
mara quidem medicamenta praecipuè
in uino decocto (sic enim dulcescit) im¬
mitti debent in sacculo, uel unà coqui,
uel utrumque. Sic fiunt uina cum absinthio,
cum zedoaria, cum inula, item cum bor¬
ragine