633
554 EVONYMI
semper cum saluia fit, &c. & rubeum¬
semper.
Sunt qui raspatitio uino etiam aro¬
mata addant: qualia sunt: R. galangę un¬
cias quinque. cinnamomi, caryophyllo¬
rum, ana drach. duas. zedoariae semun¬
ciam. coriandri uncias tres. fiat puluis
crassiusculus.
Vinum passulatum, quod mellitum
uocat Arnoldus, fit passulis in uino
(uel musto) decoctis donec dulcescat,
quod mox in uase conditur: & passulae
contusae in idem conijciuntur. subsidunt
autem illae in faeces.
Sed idem Arnoldus aliud quoque de¬
scribit egregium, quod passulatum uocat,
passulis cum cinnamomo decoctis in
musto non multo, quod deinde reliquo
musto in uase condito affunditur.
De uinis aromaticis.
Aromatica uina fieri solent duplici¬
ter, uel aromatibus tantùm in sacculo
suspensis