633
THESAVRVS. 571
tos affectus praecipuè frigidos, & in se¬
nibus, ac illis qui imbecilliores sunt
ad Venerem. Conueniet phlegmati¬
cis, & melancholicis mirificè, ut meri¬
Manus Dei uocetur. Tristitiam sol¬
uit, laeticiam confert. Splenis & hepa¬
tis obstructiones aperit. Hydropem
curat: & lapidem de renibus potenter
educit, si addatur parùm saxifragae &
lapidis lyncis.
Species pro uino zedoartico. R. Ze¬
doariae, cinnamomi, utriusque semunci¬
am, galangae drach. duas. misce, fiat pul¬
uis.
Ad uinum quod à scapis denomi¬
natur (zu einem rappis.) R. Zodoariae se¬
munciam. coriandri uncias tres. galan¬
gae uncias quinque. cinnamomi caryo¬
phyll. ana drach. duas. fiat puluis cras¬
siusculus.
Aliter, pro zedoartico uino spe¬
cies, quae sufficiunt pro mensura uini
quae oma uulgò Argentinae uocatur.
Cinnamomi uncias tres. caryophyl¬