633
THESAVRVS. 577
nem. adde saccharum. & inde mane ac
uesperi propina uncias singulas, plus
minus. Vel fiat sicut claretum, Arnol¬
dus ibidem.
Vinum crocatum laetitiam affert, &
aufert melancholiam, Arnoldus de con¬
seruanda iuuentute cap. 3. Eius uerò com¬
ponendi modum docet eiusdem libri
tractatu secundo, his uerbis: Pone mo¬
dicum croci bene siccuiu sacculo am¬
plo de panno lini subtilissimi rari, & sac¬
culus ponat in colatorio de staminea
uel panno lineo, et superfundatur uinum
(uel etiam oleum pro oleo crocato) ad
modum lixiuij, & repetatur donec pla¬
ceat color & sapor. Possunt & aliae spe¬
cies admisceri pro arbitrio.
De uinis artificiosis quae saporem pere¬
grinorum referunt, propter aro¬
mata & species in sacculo
intra uas suspensas.
Varia aromatica uina quomodo fiant,