469
14
ALCHEMIAE LIB. I.
Clibanus pistorum plani foci est, vel decliuis. Et quanquam principa¬
liter alterius sit opificij, tamen saepè ea vtuntur Chymici ad reuerberatio¬
nes suas. Huius formae conficiuntur & aliae, qualis est in Tauriscis qua
ritur pyrites auri; & qua aes recoquitur diminuiturque ad argentum fructu¬
osius secernendum, quanquam haec tantum externam formam communem
habeat. Nam in foco est cinereus catinus, & ante fornacem duo alij, vnus
sublimis, alter inferior, qui inseruiunt discernendo aeri in ditius & paupe¬
rius. Fit & fulminatoria ad eandem formam, absque ferreo tegumento, sed
cum fixo fornice lapideo; (& quaedam argenti viui è vena excoquendi in ean¬
dem cogitur formam, quanquam non sit reuerberatoria. Ob rationem reuerbe¬
rationis talis, etiam athannor, & fornacula rotunda huc reuocari possent. Sed de
his ob alias caussas suo loco.)
Fornax quadrangula est, quae quatuor angulis ex imo extructa eadem
specie perficitur. Et huic vel planus nudusque focus est, vel muro conclu¬
sus. Plani foci sunt illa qua ferrum excoquitur, circulus docimastarum, fa¬
brorum ferrariorum furnus, item aurifabrorum, & is quo aes perficitur, ar¬
gentum vritur & his similes multi. Exurgunt plaerique ab arcuato for¬
nice, super quo complanantur, ita vt ante folles sit aliqua fouea vel catinus
loco ergastuli; in aliquibus catinus totum occupat focum, vt in eo quo aes
fit regulare, quoque argentum vritur: & similes. Exploratores venarum
& metallorum pro catino circulo ferreo vtuntur, qui luto affigitur foci pa¬
uimento, & versus folles crenam habet. Vsum praestat fusorium & colli¬
quatorium metallorum, nonnunquam etiam purgatorium. Quo ferrum è
vena excoquitur, is catinum habet cum emissario canali in subiectum ad la¬
tus catinum emittente scorias. Eius generis focus cum catino & emissario
paratur quoque ad venam plumbi. Insternitur interdum caminus. Itaque
huius gratia duo parietes continuè educuntur, duo verò arcuato ostio in¬
struuuntur, & pro altero nonnunquam tantum est foramen follibus, vt eo¬
rum rostra per id in focum transeant.
Nudo foco affinis est is quo plumbi venam excoquunt ad aërem aper¬
tum, qui nihil aliud est quàm puluinar intra duos parietes elatus, & ex terra
lutoue carbonario factus, dato vtrinque elabendi in decliuem spacio. Est &
affinis ventosa stannariorum, item qua vtuntur pharmacopolae & similes.
Fornax quadrangula cum foco vndique muris incluso, varijs concin¬
natur modis. Potissimum autem duae excellunt formae, quarum vna aper¬
ta est in summo, altera tecta. Apertae fornaces plaerumque sunt turritae,
ductae quatuor muris solidis in hunc modum in re metallica. Statuitur in
solo ad murum officinae commodum, fouea ad vapores halitusque terrae
deriuandos, per sua foramina aut tubos muri insertos. Ei imponitur tabu¬
la lapidea crassa, & ab omni latere murus, ita vt anterior pars ostio foci pa¬
teat, aliquo vsque. Focus luto farctus & eductus à tabula lapidea surgit, cati¬
numque