21
SPONGIA
Non aliena luat praeceptor crimina: cuius
Propositum nulli velle nocere fuit.
Quisquis scripta viri non nota reprehendis amicus,
Differ: habet magnas lectio diues opes.
Inuidus abstineat, non sunt haec scripta malignis,
Qui tantum nigro rodere dente solent.
Hunc naturam virum, Deus hunc dedit optimus arti
Paeoniae: cuius maximus error erat.
Sustulit errores, praecepta salubria fidus
Tradidit: & studio fecit vtrumque pio.
Monstauit rerum vobis arcana, nec vlla
Afflictum voluit fallere fraude gregem.
Dilexit miseros: gratis sanauit egenos:
Nec studuit magnas quaerere diues opes.
Obijciuntur ei conuitia plurima falso:
At dignus laudis praemia ferre fuit.
Illi semper enim sic inquisitio veri
Proposita in medicis vnica rebus erat.
Vt nihil in vita, quam commoda sedulus aegri,
Spectarit: sancti dulce laboris opus.
Nil noua te moueant doctrinae dogmata summae,
Non etenim priscis sunt data cuncta viris.
Multa Deus patribus, sed multa nepotibus offert:
Quocunque aspicies copia diues adest.
Quin & venturis ostendet plurima sectis,
Quis precor illius dicere poßit opes?
Nemo