519
DEDICATORIA.
& secretorum remediorum The¬
saurum, cum plerique scirent à Ges¬
nero mihi perficiendum relictum,
coeperunt aliqui literis ad me datis,
ad suscipiendum tandem huius The¬
sauri editionem me solicitare. Huc
accessit id etiam, quod multi, qui
ad me veniebant amici & pere¬
grini, vbi suppellectilem omnem
paulò diligentius inspexissent, vt
cùm in Medicinae, tu Chymicae ar¬
tis studiosorum gratiam, in lucem
darem, sunt me etiam atque etiam
hortati. Alij rursus, quasi deberem
hoc Gesneri manibus, me ceu reli¬
gione quadam urgebant: multi alij,
praesertim erga quos eram paulò dif¬
ficilior ingratitudinis & inuidiae no¬
mine suspectum me habebant. At
satis intelligebam non temerè & si¬
* 4