519
EVONYMI
stres, non vsque adeò bene cohaerentes, aut alio¬
qui per totam substantiam plus satis confusae
constringuntur, & magis vniuntur; vt solutae
calore in fundo relinquantur. Si etenim absque
calore solis, ignis, aut putrefactionis, nempe
per licium, penicillum, spongiam, aut vas fi¬
gulinum crudum, humoris alicuius expressio
fiat, aut per cyssimbrium, vasculum ex hedera
factum, relicta intus aqua, vino per poros re¬
sudante, non propriè destillatio appellatur:
sed dum ex vase vitreo, super arenam posito,
ac floribus referto, aprico solis calore, in ali¬
ud oblongum, humor elicitur, hunc tum de¬
stillare rectè dicimus. Si verò de vase fictili,
stanneo, aut vitreo supra furnibulum posito,
ac fundo eius arena, vel cinereita circumse¬
pto, vt collum eius instar cucurbitae oblon¬
gum, capitello rostro oblongo, simili naso
resimo coopertum, promineat, ignis succen¬
si calore, vaporulentus humor extenuatus,
ac rursus frigore capitelli & aeris ambien¬
tis ingrossatus, in ampullam rostro capitel¬
li appensam, guttatim defluxerit, id quoque
destillationem appellamus. Vel destillatio est,
vt idem Fumanellus lib. de Comp. medica¬
mentorum describit, humoris, paulatim seu
guttatim, vi caloris, per alembicum, aut vas
aliud, ex re subiecta extractio, seu effusio,
per quam, coctione quapiam, plurium ab
inuicem fit secretio, & secretorum quorun¬
dam, quandoque ad formam, vnam elicitam de¬
ductio