519
EVONYMI
parua pars in fumum resoluitur. Quum igi¬
tur faeculentiores partes in fundo alembici
subsideant, aereae verò in spiritus fatiscant,
ac humidiores cooperculi frigore ingrossati,
ex illius alueolo in subiectum vasculum gut¬
tatim destillent: nihil certè mirum erit, instil¬
latitio aquarum liquore, aliarum partium vir¬
tutes, odores quoque & sapores, paucis exce¬
ptis, desiderari ac immutari. Vnde Mesue:
qua, inquit, rosarum, per sublimationem fa¬
cta, multum roborat: nec tamen vt illarum
siccus, vel per infusionem recentium dilutum,
purgat, quia subtilis earum caliditas, est igne
dissoluta: adde quòd recondita formae speci¬
ficae virtus, vt in magnete, colocynthide, &
scammonea, & alijs, per totam aequaliter sui
subiecti substantiam diffusa, disperditis alia¬
rum subiecti partium viribus, suum robur
retinere non potest, quin illius actio quoque
dispereat. Vnde aqua per alembicum de co¬
locynthide, aut rhabarbaro extracta, aluum
subducere nequit: quum tamen illarum dilu¬
rum, in quo saltem aliquot horas macerantur,
id facilè praestabit.
Eodem quoque modo, herbae omnes cali¬
dae & siccae naturae, aquas suas quidem opti¬
mas reddunt, caliditatem propriam & sicci¬
tatem seruantes: at herbae frigidae & humidae
suam non aequè seruant humiditatem, neque
frigiditatem, quia ex igne in alembicum re¬
cepto, nonnihil caliditatis acquirunt, quae
propriam