519
EVONYMI
fuerit ingeniosior, ita omnia quae ad ope¬
ris perfectionem desiderabuntur, prius con¬
quiret, ac proinde animo suo meditabitur,
quibus instrumentis quodlibet debeat ac pos¬
sit commodissimè destillari, quàm destillan¬
di opus suscipiat. Ex instrumentis autem, alia
sunt vniuersalia, ideoque ad omnem destilla¬
tionem requisita, cuius generis est calor: alia
verò sunt particularia, certis tantum destilla¬
tionum generibus accommodata, cuiusmodi
sunt, infusio, putrefactio, fermentatio, forna¬
ces, vasa vitrea, terrea, aut alterius materiae,
et si quae sunt alia, etc.
DE CALORE, INSTRVMEN¬
to vniuersali, necessario omnibus de¬
stillationum formis.
Omnis destillatio duobus praecipuè mo¬
dis perficitur, prior quidem caliditate
& siccitate, alter verò caliditate & humidita¬
te. Vtriusque autem tres gradus constituun¬
tur, primus est leuis caliditatis, seu qualitatis
remissae: secundus fortior: cum mediocritate
tamen aliqua: tertius est violentus. Est igitur
ignis moderandus & regendus, pro natura
ea, quam res destillanda habet, non negligen¬
do etiam secundas qualitates atque tertias.
Quamobrem quae tenuioris sunt substantiae
vt lactuca, endiuia & frigida: non ferunt ca¬
lorem nisi moderatum, & primi gradus. Quae
autem crassa sunt, & substantiae compactio¬
ris,