519
EVONYMI
treus, in quo fumus transit in guttas, guttae
inde collectae in aquam coguntur: sic acetum
in aquàm facilè vertitur: aut si vapor ex her¬
bis in vino incoctis, per patinas colligitur.
Vtilis haec ad oculorum maculas & suffusio¬
nes detergendas, maximè si albo aceto ruta
incoquatur, Cardanus.
MODVS DESTILLATIONIS
artificiosus, quo vno, eodemque igne, simul & se¬
mel aquae & olea extrahi possunt, nec non sub¬
limandi & in balneo Mariae destillandi com¬
moditatem habens. Dicitur autem,
destillatio in turri, à forna¬
cis figura.
Elateribus crudis aut coctis, extruatur in
plano, forma turris rotunda, aut quadra¬
ta, aut etiam hexagona, aut alia qualicunque,
altitudinem habens vlnae vnius cum dimi¬
dia, aut duarum, aut trium, & in vniuersum
quacunque volueris altitudine & amplitudi¬
ne, ita tamen vt satis validum & copiosum
ignem capere & sustinere valeat. In ea per
spacium palmae vnius, aut vnius cum dimi¬
dia à terra, extruatur crater, qui carbones su¬
stineat, vna cùm fenestra, aut foramine, per
quod aer subingrediens, carbones euentilari
possint. Quo facto, à facie turris exteriore,
aedificen¬