519
THESAVRVS. 16
DE DESTILLATIONE
per glaciem.
Mira quoque hęc est destillatio. Putrefacta
aliqua materia, (ad mensem vel duos)
glaciei si exponatur, fieri asserunt, vt phlegma
subsidens, conglacietur, & pars oleosa super¬
natet, & colando separari possit.
DE ARTIFICIOSA DESTIL¬
latoria fornace Sarracenorum, ex Gual¬
theri Ryffij Germanico
Vitruuio.
AD praeparationem aut extructionem
artificiosae fornacis, qua Macedones &
Sarraceni vtuntur, primo omnium extruen¬
da est, cum luto siue terra qua figuli vtuntur
optima, ex ollulis, lateribusque vitreatis, &
ptimè excoctis, & secundum formam, quàm
R. S. T. V. repraesentant, formatis. His habi¬
tis, basis fornacis extruenda figura rotunda
aut quadrata, ex calce & lapidibus instar mu¬
ri, vt Qlitera ostendit. Huic basi imponenda
vasa innuitreata decenti ordine disposita, & luto
tenacissimo compacta, pro vt Y. litera expri¬
mit. Et ne inutilis temperatus ille calòr situr, pos¬
sunt extrinsecus & intrinsecus eius generis
vasa disponi ex vitro vel terra, aut metallis
optime munita, vt Z. litera ob oculos ponit.
Dispositis itaque ad hunc modum vasculis, aptan¬
da sunt diligenti cura & recipientia vasa, ita
vt optime luto, ne respirent vspiam, claudantur,