519
THESAVRVS. 18
Pro aqua cinnamomi destillanda, sic parari
instrumentum posset. Primum potes facere,
inquit Gesnerus, tripodem: & supra tripodem
ferrum cauum ponere, in quo vel arenam, vel
cinerem imponas: vel nihil, vbi maiori igne
opus est, & tunc ferrum illud sit perforatum:
& imponas cucurbitam vitream benè luta¬
tam. Hoc totum includas circulo laminae
ferreae, etc.
FIGVRA RARA QVAEDAM
Alchymistarum, desumpta ex libro veteri
Alchymico manuscripto
Vasa separationis, vbi quinta essentia,
seu spiritus occultus, vna destillatione
capitur, & est formalissimus modus, simulque
abbreuiatio operis maxima: conducit autem
tam ad aurum potabile, quàm pro lapide phi¬
losophorum.
In isto furnello ad dextram tres habente flam¬
mas, debet esse arena minuta & cribrata, &
ignis succensus sit trium candelarum.
C 2
image14