519
THESAVRVS. 22
nis genere, quae ignis agentis vi fit (inquid
Langius) licet ea quae natura sunt frigida, vt
solatrum, intybus, lactuca, & id genus alia de¬
stillentur: empyreuma tamen, id est, calorem
siccum accidentarium, velut adusta concipi¬
unt. De quibus Galenus ait, adustorum nul¬
lum perfectè esse frigidum, relinquitur enim
in eis, igneitas quaedam, quam Aristoteles
Empyreuma vocauit. Sic atra bilis quoque,
quamuis terrestris & natura frigida, quae ex
languine adusto gignitur, caloris non est ex¬
pers, aequè ac cinis & acerum: quare peritio¬
res Chymistae, vt ille caloris feruor mitescat,
& quasi mulcebrior fiat, minusque vires eua¬
porent, vasis in aquàm feruentem suspensis,
quam balneum Mariae vocant, destillationem
hanc moliuntur, quam à priscis Graecorum
myropolis didicerunt, qui ob easdem canusas,
olea, vnguenta, ex nardo, spica, lasere, aut fo¬
lio odorifera, in diplomate, etiam sub dio sere¬
no, lignis [GR]ἀκάπνοις[/GR] & carbonibus prius incen¬
dio purgatis, leniter decoquebant. Quam ratio
ne etiam medicamenta arteriaca & stomati¬
ca quae vulgus Arabum Loch appellant,
quoque olim decoquebant. Hactenus Ioh.
Langius. Nec empyreuma solum ex destil¬
latione aquis vel oleis accidit, sed simul etiam
aquosa quaedam & excrementitia humiditas
in ijs colligitur, quae & ipsa insolatione hoc
modo auferri & corrigi debet. Aquae destil¬
latae, per aliquot dies Soli exponi debent, in