519
THESAVRVS. 23
Cappadocia medicus, medicamenti sui stipti¬
citatem correcturus, id tres menses sub ter¬
ram defodit, & quasi computrescere sinebat:
eo ingenio, ratus, medicamenti substantiam
fieri [GR]λεπτομορεσέραν[/GR], id est, subtiliorum partium.
Itaque si quid contagionis contraxerint fortè
per putrefactionem, id omne per destillatio¬
nem auferri posse, esse existimandum.
DE AQUIS.
1. DE AQVIS SIMPLICIBVS, EX
HERBIS PRAECIPVE DESTILLATIS.
2. DE AQVIS EXANIMALIBVS, AVT
EORVNDEM PARTIBVS.
3. DE AQVIS COMPOSITIS E STIR¬
PIBVS MAXIME.
4. DE AQVIS COMPOSITIS, QVAE
ELIXIR VOCANTVR.
5. DE AQVIS METALLICIS, ET
QUA FORTI.
6. DE PRAECIPITATO QUAE¬
DAM.
DE AQVIS SIMPLICIBVS EX
herbis praecipuè, & alijs quoque corpori¬
bus simplicibus destil¬
latis.
Acetum optimum ponatur in alembico
(nimirum in balneo vel cinere) labijs
benè clausis colla, vel farina ( vel papyro)
dissoluta cum aqua. Demum fiat ignis lentus