519
THESAVRVS. 24
MODVS DESTILLANDI
quam simplicem, & aquas fontium thermalium,
vt in cognitionem rerum his admixtarum, & in¬
de facultatum earundem deueniamus, ex
Gabrielis Fallopij lib. de aquis
medicatis.
Dissolutio aquarum thermalium per
lambicationem, bifariam fieri potest:
vno quidem modo in balneo Mariae, sed ta¬
lis dissolutio difficilis est: altero modo per
lambicationem siccam, quae fit igne in vasis
vitreis, siue sint vasa vrinaria vocata, siue bo¬
ciae non multum refert, vt dixi: sat est, quod
hac dissolutione aquae quae fit per elambica¬
tionem siccam, cognoscuntur ea omnia, quae
sunt aquae commixta, non excludendo etiam
vapores, seu spiritus, qui hac ratione cogno¬
scuntur. Habeatis paratum furnum, cui sub¬
iectus sit ignis: supra furnum scilicet in caui¬
tate illa, sit vas testaceum valde latum & are¬
na expletum: capiatis deinde bociam, vel vas
vrinarium (nihil enim refert) expletum
qua thermali, & medietas ipsius submerga¬
tur in arena existente in vase testaceo. Supra
bociam autem collocetur capitellum vas voca¬
tum, quod debet habere nasum, super imposito
capitellon bocię, claudantur optimè fissurae, &
spaciam existentia inter vas & vas. Habeatis de¬
inde fistulam vitream crassitudine vnius digiti,