519
EVONYMI
xto aere, vel ferro, an nascatur ex ferrugine,
an ex bolo aliquo, hoc modo. Accipiatis sedi¬
inentum talis aquae, & infundatur in acetum
stillatitium, & obseruate qualem colorem
cetum contrahat: similiter qualis sit color se¬
dimenti, quando fuerit exiccatum: et si aderit
ferrugo, color erit niger: si bolus, color erit
rubicundior, id est, minus niger & tendens ad
rubedinem. De odore autem & sapore, nihil
dico, quoniam tam varius est sapor & odor
thermalium aquarum, vt non possimus ex
psis cognoscere, quid sit id quod admixtum
est, etc. Haec omnia ex Fallopio, tanquam non
omnino à pręsenti materia aliena, integra vo¬
Iui ascribere, quando & alia multa de metal¬
lis, huic libro ascribentur: & multa etiam, vt
& haec, artifici osa indagine sint ad vsum ho¬
minum comparata.
Aqua destillata è semine canabis cum suc¬
co allij, eo modo quo aqua rosarum destilla¬
tur, consmetica est aqua, locis enim glabris,
quibus illinitur, pilos crescere facit.
Aqua chelidonij maioris, quae proprieta¬
re sua morbis auxiliatur, tam calidis, quam
frigidis, robur praestat spiritualibus membris,
venenum à corde pellit, quae pulmoni obsunt
digerit, ipsumque vlceratum consolidat & san¬
guinem epota sistit.
Chelidonij maio. folia, flores & radices,
omnia minutim incisa, & in vase fictili no¬
uo, vitreato, & luto obturato, in fimo equi¬
no, die¬