519
THESAVRVS. 30
rùm puluerisatorum, cum lb. ij aquae rosa¬
rum, & similiter destillant.
Aquam rosarum è rosis Persicis, hic apud
nos quidam destiliat, quae aluum soluit. Su¬
mit aurem ad alui solutionem tantum
quàm primo destillantem, priusquam adu¬
rantur rosae, & destillat in balneo Mariie,
bi ctiam destiliat herbas sicciores, alias verò
in arena.
Aquam rosaceam, copiosiorem quidem è
domestica rosa, sed minus odoratam quàm è
syluestri fieri aiunt, Scaliger.
Aqua è floribus sambuci, alembico per de¬
stillationem extracta, iter facturus faciem ab¬
luat, ne à sole intumescat, aut laedatur.
Aqua scabiosae herbae, pota sanguinem con¬
globatum discutit; Alex. Ben.
Aqua florum solsequij in sole sic destil¬
latur, mense praecipuè Augusto: Accipe mi¬
tram mulieris, multis suturis perforatam, vt
solent sutura dicta, [G]ein Englesche nadt[/G], hanc
in vitrum album impone ne contingat fun¬
dum, cui impone florum bonam partem, &
vitrum superius diligenter obstruatur, ne¬
vel minimum perspiret, destilletur in sole qua¬
tuor aut quinque septimanarum spatio. Haec
aqua multum clarificat visum & oculos:
qua est nobilissima ad confortandum ocu¬
los. Et eodem penè modo melior fieret aqua
ex verbasci folijs.