519
THESAVRVS. 31
Aqua florum tilię, confert vteri malis dispo¬
sitionibus, calculo, & epilepsiae. Aqua horum
florum destillata, in vitro diligenter clauso
seruari debet, ne odorem amittat. Huius aquę
accipe conchleare vnum plenum, eique adde ro¬
ris Maialis conchlearia tria, vel quatuor, per¬
miscendo, hoc ipso laua axillas & mammil¬
las foetentes hirci odore, & curat. Potest
tiam vir eadem vti, ad conciliandum bonum
odorem.
Aqua tormentillae, valet ad vulnera, can¬
crum, & fistulas, & ad vulnera intrinseca:
quin etiam doloribus mammillarum & pu¬
dendi virilis congruit, hydropem curat, ocu¬
los clarificat super omnes alias oculares
quas, & febres quoque sistit. Paratur autem ex
herba tota cum radicibus, simul concisis & de¬
stillatis. Qui hanc aquam, continuis nouem
diebus biberit, ab hydrope liberatur, mouet
enim potenter vrinam. Ex libro veteri manu¬
scripto lingua Germanica.
Ad dolorem in meatibus vrinarijs ab vri¬
nae acuitate. Recipe Liquoris stillaritij florum actes,
seu sambuci, y iij. sacchari modicum: singulo
mane sumatur vsque ad dies decem.
Aqua destillata ex assa foetida & trifolio
bituminoso in balneo Mariae, mensura vnius
cochlearis, valet ad vteri suffocationem.
De aquis ex seminibus, aromatibus, & re¬
liquis quibusdam simplicibus, vide inferius
inter olea: ex horum enim plerisque & aquae &
olea simul destillant.